|
Petite Messe
Solennelle
Musica di Gioacchino Rossini
Kyrie (soli e coro)
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Gloria (soli e coro)
Gloria in excelsis Deo. Et
in terra pax hominibus
bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te,
adoramus te, glorificamus te.
Domine Deus (tenore)
Domine Deus, rex coelestis, Deus Pater
omnipotens. Domine, Fili unigenite, Jesu
Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis (.soprano e mezzosoprano)
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis.
Quoniam (basso)
Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus,
tu solus Altissimus, Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu (soli e coro)
Cum Sancto Spiritu in gloria Dei
Patris. Amen.
Credo (soli e coro)
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Credo in unum Dominum, Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia
saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine
Et homo factus est.
Crucifixus (soprano)
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio
Pilato
passus et sepultus est.
Et resurrexit (soli e coro)
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum: sedet ad dextram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos;
cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas.
Credo in unam sanctam catholicam et
apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum,
et expecto resurrectionem
mortuorum et vitam venturi saeculi.
Amen.
Sanctus (soli e coro)
Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.
O Salutaris (soprano)
O salutaris hostia, quae coeli pandis ostium,
bella premunt hostilia, da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino sit sempiterna gloria,
qui vitam sine termino nobis donet in patria.
Amen.
Agnus Dei (mezzosoprano e coro)
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona nobis pacem.
Amen
|